Medioevo Livorno

Cultura e Medioevo


Pubblicazione e trascrizione di documenti medievali da archivi storici di varie epoche.

Archivio Arcivescovile di Pisa, Diplomatico Fondo arcivescovile n.2780


Contattaci per maggiori informazioni

 Email: info@culturaemedioevo.it

Archivio Arcivescovile di Pisa, Diplomatico Fondo arcivescovile n.2780

 

Edizioni:

N. Caturegli, Regesto della chiesa di Pisa, n.654 pp.517-523.

 

Note: Originale della seconda metà del XII secolo, privo di ogni indicazione cronologica e della sottoscrizione del notaio.

Note: pergamena guasta con profonde lacune da entrambi i lati. 

Nel verso di mano del XIV secolo: «Hic est declaratio livelli Pucci Pighinelli»; «Memoriale factum de quibusdam iuribus archiepiscopatus Pisani occupatis in diversis partibus»; “n.2780”.

La lettura del Caturegli è più completa: ora mancano alcune parole.

 

Originale:

[Hec, ex harum] cartarum inspectione, iuris ecclesię vestrę esse, omni dubietate remota, cognovi, sed quedam eorum ab his, qui ea ecclesię nomine possederant, vendita, quedam vero ita teneri quo[d ex eis ecclesia vestra nullum fructum conse]quatur; quedam autem invasa nec ecclesię nomine detenta, non tamen adhuc temporis longinquitate iuxta leges prescripta.

Bruno de Curte [et fratres patrueles eius uxoris detinent mansum quod Leo de Babilonia et eius uxor per] oblationis cartulam in Planosa insula dedit, pro quo singulis annis solidos XXX debebant, nec eos ab anno quo eadem [in feodum habuerunt, deder]e. Dic[itur quod fere m]edietas insulę illud erat. Quod utrum sit verum, per nepotes Leonis de Babilonia poteritis invenire. Quorum quidam mihi dicebant quod predece[ssores eorum una cum Att]ho predictam insulam tenuerunt et non cum alio et cum eodem solo postea per medium diviserunt.

Iamdicti nepotes Leonis de Babilonia, Turchius scilicet et filii Caimi det[inent … mo]diora de terra et vinea in Calci prope ecclesiam sancti Viti, quam Andreas, quidam eorum predecessor, ab ecclesia libellario nomine sub annuo censu acquisivit. Qui census, ex quo solutus non fuerit, potui nullatinus invenire. Unde, cum super hoc iamdictum Turchium convenirem, primum negare et alodium suum esse dicere voluit, tandem recognovit. Ego enim ostendi feci sibi apparum [terre], quod inter cartas Calcisanas invenietis. Iustitiam vero inde facere distulit, absentiam Vernacii, qui tunc captus a comite Siculo tenebatur et filii Caimi qui tunc aberat, mihi pretendens. Novit hec Hubertus vester Antonielli filius, qui satis laboravit ut predictus Turchius pacifice mecum super iamdictis ea que ad ecclesie iustitiam pertinebant, statuere[t. Ille ver]o modo induti[as] petens, modo iamdictas occasiones pretendens tempus sibi, ut in malo perseveraret, redemit.

Ad hec Quattromani et filii Turchii Pighinelli detinent in Orticaria mansum un[um], quod sicut libellus eorum sub mensura describit, XLII et amplius stariora terrę continet et est positum prope ecclesiam sancti Remigii, qui debebant singulis annis solidos IIII, quos a tempore [comp]agnię, tempore domini Petri archiepiscopi factę, non solverunt, non ignorantia sed sola superbia et contentione inter IIIImani et predictum Turchium sub huius occasione libelli diutius habita. Quod plenius ex verbis ipsius IIIImani poteritis comprehendere. Mihi enim, quotiens eum super hoc conveni, non sicut qui deliquerat veniam postulabat, set sicut est superbus omnem suam culpam in ecclesiam referebat. Alii vero si peccasse non diffitebantur, set sola diutina sua absentia et patris sui morte contigisse firmabant. Unde addebant quod, donec eorum pater advixit, ipse suam portionem census tempore statuto persolvit; attamen nullum de castaldis vel camerariis, qui a tempore domini Petri sibi successerant, qui eorum portionem recepisset, potuerunt ostendere, nec ego n[usquam] potui invenire.

Lotharius de Loreta decurtavit in Portu quandam silvam nomine Treulo prope ecclesia sancti Pauli de Larzentha, de qua ta[ntam terram occupavit usque] ad terminos, quos mecum, cum ipsam silvam paratus essem incidere, per quandam concordem subreptionem fixit. De quibus terminis si aliquam vobis voluerit excep[tionem prete]ndere, verbis quibus ecclesię in po[sterum] damna precavi, eius dicta poteritis irrita demonstrare. Dixi enim dum omnes qui aderant et maxime Hugo Stephani de Fasiano ad illam litis determinationem me consulentes commpe[llere]nt: «Ego [quod] consulitis hoc tenore concedo, ut si ego vel aliquis successorum meorum melius veritatis huius rei vel ex cartarum inspectione vel veridicorum relatione poterimus invenire, quod vos modo consulitis ecclesię nullo modo preiudicium faciat». Assensit Lotharius et hoc modo termini positi sunt. Si autem hec negare volueritis, novit sic esse Alcherolus vester, Boso de Loreta qui tunc erat castaldus Rainerii de Casalasci, predictus Hugo Stephani et filius eius Contulinus et Adam de Livorna et multi alii Livornensium qui aderant. Noverunt et homines vestri de Boithonaia. Ego autem post hec, reperta carta libelli qui hec et alia multa que illi de Casalasci detinuerunt ab ecclesia designat, predictam silvam hoc modo designatam inveni: «Treulo tenet unum caput in litus maris, aliud in Petra Melaia et terra Donnucinga, latus unum in flumine Larzentha et aliud in fossa Sancti Pauli». Post hec etiam illum conveni et usque adeo eum coegi quod arbitrum super hoc Benthonem iudicem, prefixo die quo super eadem lite agendum nobis esset, concorditer eligimus. Et hec Bentho novit. Preteriit terminus nec Lotharius affuit. Interim ego discessi.

Anselminghi de Castello Anselmi VII mansos libellario nomine ab ecclesia tenuerunt; omnes preter II vendiderunt. Fuerunt autem in his locis positis: prope Scutrianum, loco ubi dicitur Sancto Quilico in Collina, Valle Ospuli, prope Lari, iuxta Petram de Voltagnana, prope castrum de Crespina. Super qua re multotiens eos conveni, sed quia multi sunt et numquam simul invenire eos potui, tempus sibi redemerunt.

Paccius Falchetti filius detinet quandam terram iuxta castrum Sancti Quirici, de qua cum pater eius a Petro archiepiscopo in castro Colle requisitus qualiter eam teneret, primum suum alodium esse responderet, in mendacio ibidem ab hominibus curię comprehensus est, et, cum postea eam feodum diceret, iudicio curie ibidem a feodo cecidit. Tandem multiplicatis intercessoribus predictus dominus Petrus ei sub annuo censu reddit, misericordia motus; quem censum nec postea ipse vel filius solvit. Novit hec Rusticus de Monte Mororo, qui interfuit.

Abbates de Moxi habent duo molendina super terram episcopatus, alterum habet totum aqueductum per terram vestram, at[que] alterum nullatenus aquam potest habere nisi clausuram terrę vestrę affigat.

Hec sunt que iuris episcopatus esse ex cartis inveni, de omnibus que ad presens animo occurrunt.

De pignoribus autem a dominis Attone et Rogerio archiepiscopis obligatis melius qui vobiscum corpore conversantur quam ego noverunt. Que autem ego novi hec sunt, quorum pretia si minuo vel augmento mirari nolite, quia plus de his fama docente quam cartarum inspectione cognovi. A domo vestra incipiam.

G. Andreę filius et Aldibertus habent terram del Petricio prope Cafagium positam pro XIIII libris capitalis, sicut ipsi aiunt, quod vestra diligentia utrum ita sit, facillime poterit invenire.

Petrus pellicciarius sedium ubi habitat pro libris XLVIII.

La Moccica vineas de Gello pro libris L.

Filius Gerardi Modani quoddam pratum de Quarantula, nunc autem ex maxima parte optimam terram, pro solidis mille.

Filius Bellandini de Soartha multum terrę optimę in Campo prope Capronam pro solidis quingentis.

Leo Vicedomini vineam peroptimam in predicto loco Caprona pro libris X.

Hec non faciunt usuram.

Ibi prope ipsam vineam quidam Bernardus Leonci cum nepotibus suis quandam petiam de terra sedio suo contiguam nomine ecclesie detinet, de qua nulli debitum censum solvit, ex quo iamdicta vinea pignore fuit obligata. Quod cum ego invenisse et eum de tanta fraude, prout meruerat, cogerem, primo se velle con[versari m]ecum respon[dit], set quia omnino eius pravę voluntati non condescendi, tandem ad mendacia, quibus habundat, conversus est et eam quam ab ecclesia simpliciter se tenere confes[sus est], postea feodum Sigherii Vicecomitis esse et per eum se tenere mentitus est. Ego enim legi libellum quod dicebat quod per eum tenebat, qui ab ecclesia et illam terra et iamdictam vineam et alias terras libellario nomine detinebat. Novit hec Manfredus iudex, noverunt et homines vestri de Calci. Iamdicti autem mendacii nepotes predicti B(ernardi) participes non fuerunt, set semper ad voluntatem meam quod peccaverant erant emendare parati.

De terra vero de Vico pignore obligata melius quam ego vicedominus vester novit.

Quantum autem predicta pignora vel simul vel singula valeant nescio. Scio vero quia tantum potui unum vendidisse, unde potuissem cetera etiam cum legalibus usuris eorum solvisse. Sicut v melius me nostis, usurę ultra statutum terminum secundum leges non currunt, cum etiam in his pauciores sint. Nam quisque creditor semper usumfructum ex sibi obligato percepit.

De novis autem curtibus, Papiana scilicet, Avane et Blentina, perpauca et fama sola docente cognovi. Super una quarum, Papiana videlicet, hoc vos premonitum esse volo, quia licet canonici eam in pignore habeant, omnia tamen militum feoda curia sibi retinuit ac per hoc quicquid augmenti vel diminutionis eis contingit, vestrę soli utilitati vel damno accedit. Vigilate itaque et que ex eis ab ipsis feoresis vel colonis iniuste alienata vel usurpata sive locata sunt, diligenti studio invenite et inventa vestris usibus applicate. Iuste quidem potestis et maxima sunt, sicut mihi dicebatur, et multa. Super qua re immo curiose intendere distuli, quia ecclesię causa super eis curti[bus] adhuc mihi videbatur infirma et quod vestro studio completum est, ego ardentissime prestolabar. Que vero de eis procul dubio novi, hec sunt.

Sigherius Vicecomes I mansum prope Cafagium Mori positum.

Filiis Iohannis Alberici de Harena quedam ortalia in Limite posita, prope domum Andreę quondam Castaldi. Ipsi Andree et Brunetto nepoti eius vendidit. Pro quibus ortalibus ipsi sunt manentes curię.

Pandulphino de la Melda dedit similiter Sigherio peroptimum pratum in loco ubi dicitur Al Secco positum.

Ilde[br]andus quondam Sigherii vendidit tantum terrę curię pertinentis Ildebrando presbitero Familiato, unde libras XX accepit et dicitur duplum valere. Tegrimus hec vobis plenius in[d]icabit.

Ugo Dodonis filius multum terrę presbiteris de sancto Ylario vendidit; ipsi vero postea Bonaccio pannaiolo vendiderunt et ego eam investivi. Hec est posita in Harena prope domum Mignani. Alias vendidit in Limite positas, set cui nescio. Lanfrancus autem Pinguis hec vos plenius et fideliter edocebit. Cuius consiliis, si fidenter prebetis auditum, non vobis penitebit. Novit enim multa et de hiis et aliis vobis pertinentibus pre omnibus qui vobis consulere ex debito compelluntur.

Quidam alius de masnada de Avane, cuius nominis non recordor, de feodo suo nescio quantum vendidit. Cuius rei Alcherolus et Mattus vobis seriem poterint aperire.

Qui vero pro esidem curtibus vobis fidelitatem debeant et earum consuetudines antiquas et debitas et super presas a militibus, a masnadinghis et colonis, numquam melius quam per quondam castaldos, cursores et alios officiarios et ipsos colonos invenietis. Ego autem aut pauca aut nulla de his agnovi, quia operam in addiscendo minus dedi.

De denariis pro quibus Aldibertus vos inquietat, hoc modo inter me et ipsum causam processisse cognoscite. Ego vero re vera III libras ab eo mutuo suscepi, quas ideo ei reddere distuli, quia eo anno, de his, que pro castaldato de Cascina debebat V annone modios maiores retinuit et eo tempore ego sextarium ordei XII denariis emi. Super qua re, cum eum sepius advocassem ad rationem, numquam potui optinere ut vel in iudicio sociorum de masnada litem poneret dirimendam, nisi prius ei denarios illos redderem. Cui cum hoc etiam me facturum hoc tenore promitterem, videlicet ut daret pignus ipsis sociis ut, post denariorum receptionem, super iamdicta re [ratio]nem facerit, hactenus facere diffugit. Hec est causa quare predictos solidos nec ego reddidi nec vos, ut inter alia debita redderetis, rogavi. Si placet itaque inter me et ipsum iudicate et si ego teneor vos ei quod petit persolvite, quia hos denarios in terra illa, quam ab illis de Lucagnano emi, expendi. Quod autem se invitum castaldatum tenuisse sicut cetera inconvenienter garrit, hoc modo eum mentitum ostendo. Ego tempore quo castaldatum illud mutari consuevit, a multis de mutatione cum lucro etiam requirebar, quibus respondi: «Si ipse id retinere vellet, nullo interveniente lucro, ei anno illo auferrem». Advocavi hominem et quid sibi super hac re vellet dixi ut continuo intimaret. Respondit se et temporis qualitatem et laborem nimium cum parvo emolumento timere. Ad cuius dubiam responsionem ego hoc firmum responsum reddidi: «Festina ergo et clavem cellarii mihi continuo afferas». Instabant enim qui, quod ille timere se dixerat lucrosum periculum subire, attentius nitebantur. Abiit et statim dicti sui vel penitens vel oblitus per mensem redire tardavit. Quo tardante redire, petitoribus omnem spem percipiendi quod cupierant, abstuli: «Videte quantum pelagus inter curiam et domum eius interiacet, quod per mensem dubię avaritię [terminos ut] clavem referret transire non potuit, immo non voluit». Post mensem autem et ultra cum iam segetes quandam desperationem posthab[iti] fructus modicę fidei de[nuo …….. ………], clavim attulit et quod prius timebat dubius, tunc luce clarius se videre firmavit et tunc clavim reddere sese velle ostendit. Quod ego, [animadvertens] nec sibi nec mihi expedire respondi et his verbis eius pusillanimitatem erexi: «Habes voluntatem curie negotia cum lucro gerere?» [Respondit] utique. «Ita non ergo in tempore incerti lucri e[am ne deseras ampli]us, quia quod unun annus videtur auferre, alius restituit triplicatum. Nec nos adeo inhumani sumus ut non certum periculum maxime temporis viderimus, te iniuste gravemus». His verbis hortatus se tunc illud nullo modo domissurum respondit. Veniente autem tempore quo ordea terebantur, decimas incepit colligere, sed quia in principio non sicut volebat [collig]iebantur, collectis satellitibus ad me rediit, die quo capella sancti Prosperi de plebe sancti Cassiani dedicabatur, et se tunc omnino castaldatum dimittere velle dixit.

Tunc ego re vera de instabilitate eum [veh]ementer redargui et respondi: quia non dimiserat ipsum tempore constituto iam tunc nullatenus poterat. Precepi ergo ut attentius super colligendis decimis vigilaret, ne quid sua incuria deperiret. Coactus perseveravit in causa et multo plura quam curie deberet collegit. Nam quod in grosso sibi defuisse falso querebatur, recepit in minuto et vino. Debebat bariles CC vini, ultra CCC collegit. [O]lii vero plus satis quam in annona se deficere querebatur, recepit unde potuit satis supplevisse quod defuit, si noluit. Cum autem me sua inconvenienti et iniusta querela sepius fatigaret et omnem suum [l]aborem anni illius se perdidisse flebiliter diceret, ei denarios suos me redditurum promisi, si quicquid anno illo de castaldato nuntii sui et ipse collegerant, mihi sub iuramento ex integro tra[dere]t et si quid post hec de statuto affitto deesset, damnum sibi curia imputaret. Set et hoc abhorruit facere. His omnibus supradictis pro causis ei pecuniam quam petit non exsolvi.

Septem vero alios solidos me pro meis negotiis debere recordor, quos, quia ego non possum, vos ei pro dei amore pro me ut solvatur exoro.

De aliis, si iniuste egi, vos, si placet, ei iustitiam faciatis. Vobis vero incumbit emolumentum et onus.